pobieranie; pdf; ebook; download; do ÂściÂągnięcia
 
Cytat
Felicitas multos habet amicos - szczęście ma wielu przyjaciół.
Indeks Eddings_Dav D20021169 arteuza
 
  Witamy


[ Pobierz całość w formacie PDF ]

rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.
Ideo constituendum est, quid velimus, et in eo perseverandum.
III 23 " 10 11
Id agendum est, ut satis vixerimus. Nemo hoc putat, qui orditur cum maxime vitam. Non
est quod existimes paucos esse hos: propemodum omnes sunt. Quidam vero tumc incipiunt,
cum desinendum est. Si hoc iudicas mirum, adiciam quod magis admireris: quidam ante vive-
re desierunt quam inciperent.
III 24 " 11 14
...Adeo mors timenda non est, ut beneficio eius nihil timendum sit. Securus itaque inimici
minas audi. Et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen quia multa extra causam
valent, et quod aequissimum est, spera et ad id te, quod est iniquissimum, compara. Illud au-
tem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac videre, quid in quaqua re sit. Scies nihil
esse in istis terribile nisi ipsum timorem. Quod vides accidere pueris, hoc nobis quoque maiu-
sculis pueris evenit: illi, quos amant, quibus assueverunt, cum quibus ludunt, si personatos
vident, expavescunt; non hominibus tantum, sed rebus persona demenda est et reddenda facies
sua.
III 24 " 18
Mors nos aut consumit aut exuit. Emissis meliora restant onere detracto, consuniptis nihil
restat, bona pariter malaque summota sunt.
III 24 " 20
...Cotidie morimur. Cotidie enim demitur aliqua pars vitae, et tunc quoque, cum crescimus,
vita decrescit. Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam. Usque ad hester-
num, quidquid transit temporis, perit; hunc ipsum, quem agimus, diem cum morte dividimus.
Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quidquid ante defluxit,
sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat: tunc ad illam
pervenimus, sed diu venimus.
131
III 24 " 24 26
Etiam cum ratio suadet finire se, non temere, nec cum procursu capiendus est impetus. Vir
fortis ac sapiens non fugere debet e vita, sed exire. Et ante omnia ille quoque vitetur affectus,
qui multos occupavit, libido moriendi. Est enim, mi Lucili, ut ad alia, sic etiam ad moriendum
inconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe
ignavos iacentesque: illi contemnunt vitam, hi gravantur. Quosdam subit eadem faciendi vi-
dendique satietas et vitae non odium sed fastidium...
III 25 " 7
Dissimilem te fieri multis oportet. Dum tibi tutum non est ad te recedere, circumspice sin-
gulos: nemo est, cui non satius sit cum quolibet esse quam secum.  Tunc praecipue in te ipse
secede, cum esse cogeris in turba : si bonus vir, si quietus, si temperans. Alioquin in turbam
tibi a te recedendum est: istic malo viro propius es.
III 26 " 5 6
Nihil est, inquam, adhuc quod aut rebus aut verbis exhibuimus. Levia sunt ista et fallacia
pignora animi multisque involuta lenociniis: quid profecerim, morti crediturus sum. Non ti-
mide itaque componor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum,
utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quidquid contra fortunam
iactavi verborum contumacium. Remove existimationem hominum: dubia semper est et in
partem utramque dividitur. Remove studia tota vita tractata: mors de te pronuntiatura est. Ita
dico: disputationes et litterata colloquia et ex praeceptis sapientium verba collecta et eruditus
sermo non ostendunt verum robur animi. Est enim oratio etiam timidissimis audax: quid ege-
ris, tunc apparebit, cum animam ages.
III 26 " 10
 Meditare mortem . Qui hoc dicit, meditari libertatem iubet. Qui mori didicit, servire dedi-
dicit. Supra omnem potentiam est, certa extra omnem. Quid ad illum carcer et custodia et
claustra? Liberum ostium habet. Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut
non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec impediat,
quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere.
III 27 " 2 4
Clamo mihi ipse:  Numera annos tuos, et pudebit te eadem velle, quae volueras puer,
eadem parare. Hoc denique tibi circa mortis diem praesta: moriantur ante te vitia. Dimitte
istas voluptates turbidas, magno luendas: non venturae tantum, sed praeteritae nocent. Que-
madmodum scelera etiam, si non sint deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit:
ita improbarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia est. Non sunt solidae, non sunt fide-
les: etiam si non nocent, fugiunt. Aliquod potius bonum mansurum circumspice. Nullum au-
tem est, nisi quod animus ex se sibi invenit. Sola virtus praestat gaudium perpetuum, secu-
rum: etiam si quid obstat, nubium modo intervenit, quae infra feruntur nec umquam diem vin-
cunt . Quando ad hoc gaudium pervenire continget? Non quidem cessatur adhuc, sed festine-
tur. Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse laborem tuum impendas, si
effici cupis. Delegationem res ista non recipit.
132
III 28 " 4 [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • natalcia94.xlx.pl
  • comp
    IndeksNoc myśliwego Greene JenniferNora Roberts 03 Opć™tanieCindy Gerard Zabawy z miśÂ‚ośÂ›cić…Claudy Conn [Legend 02] Shee Willow (pdf)Harp of Winds Maggie Furey(1)Carolyn Faulkner Naughty Girls Be Careful What You Wish For [Blushing] (pdf)Derekica Snake My Hostage My Love [MM] (pdf)332 Indian Food RecipesWstęp do chemii koordynacyjnejAnthology My Zombie Pr
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • mediatorka.pev.pl
  • Cytat

    Długi język ma krótkie nogi. Krzysztof Mętrak
    Historia kroczy dziwnymi grogami. Grecy uczyli się od Trojan, uciekinierzy z Troi założyli Rzym, a Rzymianie podbili Grecję, po to jednak, by przejąć jej kulturę. Erik Durschmied
    A cruce salus - z krzyża (pochodzi) zbawienie.
    A ten zwycięzcą, kto drugim da / Najwięcej światła od siebie! Adam Asnyk, Dzisiejszym idealistom
    Ja błędy popełniam nieustannie, ale uważam, że to jest nieuniknione i nie ma co się wobec tego napinać i kontrolować, bo przestanę być normalnym człowiekiem i ze spontanicznej osoby zmienię się w poprawną nauczycielkę. Jeżeli mam uczyć dalej, to pod warunkiem, że będę sobą, ze swoimi wszystkimi głupotami i mądrościami, wadami i zaletami. s. 87 Zofia Kucówna - Zdarzenia potoczne

    Valid HTML 4.01 Transitional

    Free website template provided by freeweblooks.com